- MAGNA Graecia
- MAGNA Graeciaregio fuit ampla Italiae, alias Apuliam utramque Messapiam seu Calabriam Lucaniamqueve cum Brutiis continens. Postea constitit in Lucania et Brutiis, quamquam multi ei etiam addant Messapiam, ubi Calabri et Salentini. Ibi nunc Calabria citerior et ulterior Basilicata, cum parte Australi Principatus citerioris, quibus adiunguntur Terra Hydruntina a quibusdam in regno Neapolitano. De hac veteres Auctores ita: Strabo l. 6. Graeci magnam Italiae partam occupârunt et in tantum crevit eorum potentia ὥςτε τὴν μεγάλην Ε῾λλὰδα ταύτην ἔλεγον και τὴν Σικελίαν, ut hanc regionem et Siciliam vocarent magnam Graeciam. Festus Pompei. Italiam tantum eo nomine intelligit, quod in ea multae magnaeque fuerunt civitates, e Graecia profectae. Seneca paertem Italiae, Totum scil. Italiae latus, quod infero mari alluitur. Consol. ad Helv. Servius in Aen. l. 1. v. 573. magis explicate: Italia Μεγάλη Ε῾λλάς, id est, Magna Graecia est appellata, quia a Tarento usque ad Cumas, omnes civitates GRaeci condiderunt. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Magna Graecia agens, urbes illius distincte unumerat, et accurate edisserit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.